- CARRAGO
- CARRAGOapud Trebellium Pollionem in Gallienis, c. 13. Quô compertô Scythae, factâ carragine, per montem Gessacem fugere sunt conati: apud Graecorum Tacticos καραγὸς, quid sit, ex Procopio discere est, qui facere carraginem, l. 4. dixit τὰς ἁμάξας μετωπηδὲν ςτῆσαι, frontes carrorum hosti obicere; quod quâ fine fieret, mox exponit suis verbis, ὅπως τὰ νῶτα εν τῷ ἀσφαλεῖ ἔχοντες ςθαρσήσωσι μᾶλλον, ut a tergo tuti fidentiores essent. Sic nempe Scythae hi fugam meditantes carraginem fecêre prius, ut Romani persequi fugientes non possent. Similiter apud Zosimum iidem Scythae προβαλλόμενοι τὰς ἁμαξας ὡς ἐπὶ Μακεδόνας ἐχώρουν. Alium carraginis usum, cum in orbicularem figuram collatis sarracis exercitus undique cingebantur, vide apud Ammianum, l. 31. Apud Vopisc. hinc in Aureliano, c. 11. vox pro ipsis castris accipitur, Tuum est ---- quaerere, ubi carrago sit hostium etc. Casaubon. ad loca cit. Vetus certe mos vehiculis iunctis pugnandi, iam Curtio indigitatur, l. 9. c. 1. ubi de Alexandro in India bellum ciente, Barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt ---- transiliebantque in vehicula strenuô saltu, quum succurere laborantibus suis vellent. Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit -- dein -- ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt. Rex vincula, quêis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur. Vide quoque Livium, l. 4. c. 33. et l. 10. c. 28. quô posteriore locô de Gallis, Essedis carrisque superstans armatus hostis, ingenti sonitu equorum rotarumque advenit; et insolitus eius tumultus Romanorum conterruit equos; priore de Fidenatibus, cum eisdem pugnantibus, verba facit: Caesarem de Bello Gall. l. 4. c. 34. ubi proelium memorat cum Britannorum essedariis: Vegetium, l. 3. c. 20. ubi omnibus idem Barbaris tribuit, nec non infra Carrus, Essedum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.